ADOPTIVI Filii

ADOPTIVI Filii
ADOPTIVI Filii
vel saltem Filioli, dicti olim, qui baptizabantur; ut Patrinus Patris spiritualis et adoptivi appellatione insigniebatur; namque adoptari per Baptismum, dicebatur is, qui ad Baptismum ab aliquo offerebatur, pro quo ille spondebat apud Ministrum baptizantem. Hinc idem Patrinus in signum velut adoptionis legitimae, munus aliquod eidem filiolo, tamquam successionis suae portiunculam, conferebat, quod filiolatum vocabant. Hesych. γ῾οθεσία, ὅταν τις θετον υἱὸν λαμβάνει καὶ (alii emendant κατἀ ἅγιον βάπτισμα. Monachus Sangall. l. 2. c. 29. de baptiz. Normannis: Qui a primoribus Palatii quasi in adoptionem filiorum suscepti etc. Sic de Heroldo Danorum Rege Rembertus in Vita Anscgarii Archiepiscopi Hamburgensis. Ipse (Ludovicus Prus) de sacro fonte susccpit, sibique, in filium adoptavit. Dudo de Actis Normannorum l. 3. p. 101.
Quin et adcptivam prolem susceptus ab alma,
Extollensque salutiferi bapitmatis undâ, etc.
Vide quae hanc in rem congessit Car. du Fresne in Dissertat. 22. ad Ioinvillam p. 274. et infra passim: aliquid etiam supra, voce Abelonii, it. Adobatus ac infra Pallium. Coeterum ex usitata Adoptlionum apud veteres Romanos formula, nomen adoptati in anus desinebat. Unde pomponius Atticus a Q. Caecilio adoptatus Q. Caecilius Q. fil. Pomponiaruis Atticus cicitur Ciceroni l. 2. ad Attic Ep. 20. ipse autem adoptantis nomen ferre iubebatur, l. sed et si et l. facta, §. si sub non D. ad Sctum Trebellian. Hinc apud Ovidium Iuppiter ad Venerem, de Caesaris ἀποθεώϚει l. 15. Met.
- - - - Qui nominis haeres
Impositum serret unus onus - - - -
Vide Angelum Politian. Miscellan. c. 31. Anton. Augustinum Emendat. iuris l. 3. c. 8. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”